guides

Psalm 2

Ant. Regnum eius regnum sempitérum est, et omnes reges servient ei et obedient. (T.P. Alleluia)

Quare fremuérunt gentes et pópuli meditáti sunt inánia.

Astitérunt reges terræ et príncipes convenérunt in unum advérsus Dóminum et adversus Christum eius.

«Dirumpámus víncula eórum et proiciámus a nobis iugum ipsórum»!

Qui hábitat in cælis irridébit eos, Dóminus subsannábit eos.

Tunc loquétur ad eos in ira sua et in furóre suo conturbábit eos:

«Ego autem constítui regem meum super Sion montem sanctum meum!»

Prædicábo decrétum eius: Dóminus dixit ad me: «Fílius meus es tu; ego hódie génui te.

Póstula a me et dabo tibi gentes hereditátem tuam et possessiónem tuam términos terræ.

Reges eos in virga férrea et tamquam vas fíguli confrínges eos».

Et nunc reges intellégite, erudímini qui iudicátis terram.

Servíte Dómino in timóre et exultáte ei cum tremóre.

Apprehéndite disciplínam ne quando irascátur, et pereátis de via, cum exárserit in brevi ira eius. Beati omnes qui confídunt in eo.

Gloria Patri …

Ant. Regnum eius regnum sempitérum est, et omnes reges sérvient ei et obédient. (T.P. Alleluia).

Ꝟ. Dómine, exáudi orationem meam.

℟. Et clamor meus ad te véniat.

Sacerdotes dicunt:

Ꝟ. Dóminus vobiscum.

℟. Et cum spíritu tuo.

Oremus.

Omnípotens sempiterne Deus, qui in dilecto Fílio tuo, universórum Rege, ómnia instauráre voluísti: concede propítius; ut cunctæ famíliæ géntium, peccati vúlnere disgregatæ, eius suavíssimo subdántur império: Qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus: per ómnia saécula sæculórum.

℟. Amen.