Adoro Te
Adóro te devóte, latens Déitas, Quae sub his figúris vere látitas: Tibi se cor meum totum súbiicit, Quia te contémplans, totum déficit.
Visus, tactus, gustus in te fállitur, Sed auditu solo tuto créditur: Credo quidquid dixit Dei Fílius, Nil hoc verbo Veritátis vérius.
In cruce latébat sola Déitas, At hic latet simul et humánitas; Ambo tamen credens atque cónfitens, Peto quod petívit latro pænitens.
Plagas, sicut Thomas, non intúeor Deum tamen meum te confíteor. Fac me tibi semper magis crédere, In te spem habére, te dilígere.
O memoriále mortis Dómini! Panis vivus, vitam præstans hómini! Præsta meæ menti de te vivere Et te illi semper dulce sápere.
Pie pellicáne, Iesu Dómine, Me immúndum munda tuo sánguine, Cuius una stilla salvum fácere Totum mundum quit ab omni scélere.
Iesu, quem velátum nunc aspício, Oro fiat illud quod tam sitio; Ut te reveláta cernens fácie, Visu sim beátus tuæ glóriae.
Amen.